Ii Regum 8:4
Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 2:20Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asaël? Qui respondit: Ego sum.
2 Kings 3:14Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
2 Kings 4:12Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
2 Kings 5:20Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
2 Kings 6:9Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?