Petri Ii 3:4
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:14Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Jeremiah 5:12Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
Ezekiel 11:3dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes.
Malachi 2:17Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
Matthew 24:48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: