Thessalonicenses Ii 3:4
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Romans 15:14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
1 Corinthians 7:19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
2 Corinthians 2:3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
2 Corinthians 7:15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
Galatians 5:10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.