Timotheum Ii 2:10
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
Cross References
Proverbs 8:35Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Luke 22:57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
John 17:9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.