Amos Propheta 4:7
Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:22Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ.
Exodus 9:26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Leviticus 26:18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Leviticus 26:27Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me:
Deuteronomy 28:23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea.
1 Kings 8:35Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: