Colossenes 1:24
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 10:39At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
2 Corinthians 4:8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
Ephesians 3:1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
Philippians 2:17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.