Danihelis Prophetæ 12:7
Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
Read all of Danihelis Prophetæ 12
Cross References
Deuteronomy 26:19et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
Deuteronomy 32:40Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum.
Isaiah 62:12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.
Daniel 4:31Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
Daniel 7:21Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
Daniel 8:14Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.