Danihelis Prophetæ 2:35
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
Read all of Danihelis Prophetæ 2
Cross References
Job 6:17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Psalms 22:27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Psalms 37:36et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
Psalms 66:4Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
Psalms 72:16Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Psalms 86:9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.