Danihelis Prophetæ 5:12
quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Danihelis Prophetæ 5
Cross References
2 Chronicles 9:1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
Proverbs 12:26Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
Daniel 1:7Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina: Danieli, Baltassar; Ananiæ, Sidrach; Misaëli, Misach; et Azariæ, Abdenago.
Daniel 4:8Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.
Daniel 5:14audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
Daniel 6:3Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.