Danihelis Prophetæ 9:27
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Danihelis Prophetæ 9
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
Deuteronomy 29:18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Deuteronomy 31:28Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
Psalms 69:22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
Isaiah 10:23Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.