Deuteronomii 1:39
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
40Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
Cross References
Numbers 14:31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.
Isaiah 7:15Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Romans 9:11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),