Deuteronomii 11:23
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:27Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
Deuteronomy 4:38ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
Deuteronomy 7:22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.
Deuteronomy 9:5Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.