Deuteronomii 12:6
et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 17:3Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
Numbers 18:15Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
Deuteronomy 14:22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
Deuteronomy 15:19De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
2 Chronicles 31:14Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.