Deuteronomii 16:10
Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.
Cross References
Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
Leviticus 23:15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Numbers 28:26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Numbers 31:37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque:
1 Chronicles 29:14Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.
Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: