Deuteronomii 17:8
Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
Exodus 21:20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Exodus 21:28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Numbers 35:11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
Numbers 35:19Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: