Deuteronomii 19:12
mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Deuteronomy 27:24Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
1 Kings 2:5Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.