Deuteronomii 20:14
absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 31:12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
Numbers 31:35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
Deuteronomy 2:35absque jumentis, quæ in partem venere prædantium: et spoliis urbium, quas cepimus
Joshua 11:14Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
2 Chronicles 14:13Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,
Psalms 68:12Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.