Deuteronomii 28:46
Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
And they shall be upon thee for a sign and for a wonder, and upon thy seed for ever.
In Context
47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.
Cross References
Deuteronomy 28:37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Deuteronomy 29:20et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
Jeremiah 25:18Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:
Ezekiel 23:32Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
1 Corinthians 10:11Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.