Deuteronomii 3:24
Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:
25Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
Cross References
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
Psalms 35:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Psalms 86:8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
Psalms 89:8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Psalms 145:3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.