Deuteronomii 31:12
et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deuteronomy 29:9Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
Joshua 8:33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
Ezra 10:1Et factum est, cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit, et mortuus est:
Psalms 34:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
2 Timothy 3:15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.