Deuteronomii 32:17
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
Cross References
Leviticus 17:7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Judges 5:8Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit:/ clypeus et hasta si apparuerint/ in quadraginta millibus Israël.
Isaiah 44:8Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
Jeremiah 19:4eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
1 Corinthians 10:19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?