Deuteronomii 32:24
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
Cross References
Genesis 3:14Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
Leviticus 26:22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Deuteronomy 28:53et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
Psalms 91:6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
Isaiah 65:25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.
Jeremiah 14:18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.