Deuteronomii 32:32
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices.
33Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Cross References
Isaiah 1:10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
Jeremiah 2:21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
Ezekiel 16:45Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
Matthew 11:24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.