Deuteronomii 32:7
Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Judges 6:13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
Psalms 10:6Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
Psalms 44:2Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Psalms 77:6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.
Psalms 77:11Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.