Deuteronomii 4:25
Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Cross References
Exodus 20:4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
Deuteronomy 4:16ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ:
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Deuteronomy 30:19Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
Deuteronomy 31:29Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.