Deuteronomii 4:36
De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
Cross References
Exodus 19:9ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus 19:19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exodus 20:22Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
Deuteronomy 4:12Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
Deuteronomy 4:33ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:
Hebrews 12:18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,