Deuteronomii 9:10
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:1Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
Deuteronomy 4:10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deuteronomy 4:13Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deuteronomy 5:6Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Deuteronomy 18:16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Luke 11:20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.