Ecclesiastes 10:17
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
18In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Cross References
Deuteronomy 14:26et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis!