Ecclesiastes 11:2
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Give a portion to seven, and also to eight; for thou knowest not what evil shall be upon the earth.
In Context
1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Cross References
Esther 9:19Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Proverbs 6:16Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
Micah 5:5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines;
Matthew 18:22Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.