Ecclesiastes 12:5
excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 44:29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
Genesis 50:3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
Job 15:10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
Job 30:23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Psalms 71:18Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,
Proverbs 20:29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.