Ecclesiastes 2:16
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
Psalms 49:10et vivet adhuc in finem.
Psalms 103:16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
Ecclesiastes 1:11Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Ecclesiastes 6:8Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Malachi 3:16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.