Ecclesiastes 2:22
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 16:26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Ecclesiastes 4:6Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
Ecclesiastes 5:10Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Ecclesiastes 6:7Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
Matthew 6:11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,