Ecclesiastes 2:26
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?
Cross References
Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Job 27:16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
Job 32:8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Proverbs 3:13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
Proverbs 28:8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.