Ecclesiastes 2:3
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
4Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas;
Cross References
Genesis 47:9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Job 14:14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Proverbs 20:1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
Ecclesiastes 2:24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.