Ecclesiastes 3:13
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua;
Cross References
Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
Judges 6:3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:
Ecclesiastes 2:24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.