Ephesios 2:22
in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In whom ye also are builded together for an habitation of God through the Spirit.
In Context
21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Cross References
John 14:17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
Ephesians 3:17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
1 John 3:24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
1 John 4:16Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.