Ephesios 4:9
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Cross References
Genesis 11:5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
Psalms 8:5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Psalms 139:15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.
John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
John 6:38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.