Ephesios 5:3
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
Exodus 23:13Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Numbers 25:1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
Psalms 10:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
Proverbs 28:16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.