Ephesios 6:5
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
Psalms 86:11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Malachi 1:6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
Matthew 6:24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
1 Corinthians 2:3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: