Esther 1:2
quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias,
Cross References
1 Kings 1:46Sed et Salomon sedet super solium regni.
Esther 2:3et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Esther 3:15Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
Esther 9:12Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam?
Daniel 8:2vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.