Esther 2:7
qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 1:11ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
Esther 8:1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Job 31:18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);
Daniel 1:6Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Ephesians 6:4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.