Esther 3:8
Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deuteronomy 4:27atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Deuteronomy 32:26Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
Ezra 4:12Et dixi illi: Melius erat nos non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re.
Ezekiel 6:8Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris: