Esther 6:3
Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 40:23Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Psalms 118:8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Daniel 5:7Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
Daniel 5:29Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.