Esther 7:10
Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 15:7Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
Esther 8:7Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
Esther 9:25Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
Job 20:8Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
Psalms 37:15Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
Proverbs 26:27Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.