Exodus 10:1
Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:20Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.
Exodus 7:4et non audiet vos: immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.
Exodus 7:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
Exodus 9:27Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
Exodus 10:20Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.