Exodus 10:14
Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
Exodus 11:6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
1 Kings 8:37Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,
Psalms 105:34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:
Joel 1:2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
Joel 2:1Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.