Exodus 12:22
Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
Joshua 2:19Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Isaiah 26:20Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
Hebrews 9:1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
Hebrews 9:19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.