Exodus 12:35
Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Cross References
Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Exodus 3:22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
Exodus 12:28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Psalms 105:37Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.