Exodus 12:41
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Cross References
Genesis 50:24Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
Exodus 6:26Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 12:17Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
Leviticus 23:43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.