Exodus 12:5
Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
Leviticus 22:18Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Numbers 7:39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Malachi 1:14Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
Hebrews 9:13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: